Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.66.1 | Cic. Fam. 13.66.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.67.1 |
13.66.1
A . Caecinam , maxime proprium clientem familiae vestrae , non commendarem tibi , cum scirem qua fide in tuos , qua clementia in calamitosos soleres esse , nisi me et patris eius , quo sum familiarissime usus , memoria et huius fortuna ita
moveret , ut hominis omnibus mecum studiis officiisque coniunctissimi movere debebat . A te hoc omni contentione
peto , sic ut maiore cura , maiore animi labore petere non possim , ut ad ea , quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum et talem et calamitosum , aliquem adferant cumulum meae litterae , quo
studiosius eum quibuscumque rebus possis iuves .
13.66.2
quod si Romae fuisses , etiam salutem A . Caecinae essemus , ut opinio mea fert , per te consecuti ; de qua tamen magnam spem habemus freti clementia conlegae tui . nunc quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum provinciam istam duxit esse , etiam atque etiam te rogo atque
oro ut eum et in reliquus veteris negotiationis conligendis iuves et ceteris rebus tegas atque tueare . hoc mihi gratius facere nihil potes .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.66.1 | Cic. Fam. 13.66.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.67.1 |